DALFINATUS

DALFINATUS
DALFINATUS
Valesio primum, quasi Alpinatus, cum tota fere provincia in montibus posita, urbesque eius Vienna, Ebrodunum, Valentia, Dea, Grationopolis, Augusta Tricastinorum, Vapincus ac Brigantio montibus cinctae sint: et Croierio quasi Dealpinatus dictus est Postae mutavit prior sententiam, postquam didicit, Guigonem VII. filium Guigonis Crassi, Dalfinum cognominatum esse circa A. C. 1130. ab eoque Guigone Dalfino Viennensi, insequentes Dalfinos, qui se Dalfinos Viennenses, et Albonis Comites vocavêre, Daufins de Viennios, et Comtes d' Albon, nuncupatos et Comitatum Principatumve eorum Dalfinatum
dictum, qui antea Viennae et Albonis Comitatus, vel Albonis et Gratianopolis Comitatus vocatus est. Reperitur etiam Dalfinus, proprium viri nomen, apud Bedam Guil. Malmesbur. qui Dalfini Episc. Lugdun. ante Annos 1000. occisi meminêre. Corrupte ergo pro Dalfino Dalphinus, postea Delphinus dici coepit, malequie creditum, a marino pisce regionem mediterraneam, eiusque dominos nomen invenisse, unde utrisque Delphinus piscis pro insigni attributus. Dalfinum Alverniae meinorat Ioh. Parisiensis. Mansit dein Dalfini cognomen primogenitis Galliae Regum, post quam Regio donations titulo in horum iura transiit, ut videre est in voce Delphinatus, ita enim vulgo provincia haec appellatur, Gall. Dauphine. Constat illa ex quatuor provinciis non totis, nimirum rum ex Viennensis provinciae urbibus Vienna Allobrogum, Valentia Segalaunorum, Dea Vocontiorum et Gratianopoli seu Cularone Allobrogum; ex Metropoli Alpium Maritimarum Ebroduno, ex Vapico civitate provinciae Aquensis seu Narbonensis 2. et ex provinciae Arelatensis vicitate Tricastina: Continebaturque olim partim Sabaudiae, partim Provinciae nomine: quae paulo antequam Galliae Regno accederet, dominus eius Dalfinus agri Viennensis, Princeps Brigantionensis, Duz Campisauri, Marchio Cesanensis, Comes Palatinus Viennae, Albonis, Pagi Gratianopolitani, Ebroduni et agri Vapincensis, Baro Turris Pinus, Medullionis Mevillon, et Montis Albani appellitatus est; quibus titulis accessêre postea Comitatus Valentinus et deensis, Ludovico tum Dalfino Caroli VII. filio legati. In hac reg. supra Vocontios ad Ortum habitare Meminos vel Mimenos, ubi locus hodieque mens en trieves dictus nomen gentis servet, et eis vicios esse Tricorios, in quorum finibus sint loca Corpum, Campus Sori et Digueriae, ait Holsten. Addunt alii Medullorum esse Medullionem opp. Meullion; Sicoriorum locum Sigoiers; Ucenorum opp. Oisans Garocelorum Goncelinum, 4. a Gratianopoli lapide; Caturigum Caturigas cum Ebroduno: ibidem Cassenaticum esse Sassenage, Veriacum, Clariacum, Altam Ripam, Montemferratum, Podiumcrassum, Pie gros, Montem Canutum, Montchenu, Antonem, Castrum S. Georgii de Vandanis S. Ioire, Castrum Crepulum Crepol, Castellum s. Eulaterii S. Latier, castrum Veterisivillae Vireville, Ursolis Rossilon Comit. etc. vide Had. Vales. Notit. Gall. et infra in voce Delphinatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELPHINATUS — I. DELPHINATUS nomen dignitatis in Gallia, quâ donabantur olim Comites Viennenses; co quod complures ex iis, qui primo Comitatum hunc possederant, hoc nomine appellarentur. Hinc inter Ducatus, Marchionatus, Comitatus, Principatus, Viccomitatus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EBRODUNUM et EBORODUNUM — EBRODUNUM, et EBORODUNUM urbs Galliae Narbonensis in Delphinatu ad Druentiam fluv. probe munita, in colle, in finibus Caturigum. Vert. est Ebrodunum Caturigum, vel Alpium maritimarum, caput regiunculae cognom. Ballivi et Praefecti sedes est.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”